monumenta.ch > Augustinus > sectio 17 > 28 > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 62
{XI} Levissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. ponderosius far magisque etiamnum triticum. far in Aegypto ex olyra conficitur. tertium genus spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris dedere, quod illic bracem vocant, apud nos scandalam, nitidissimi grani. est et alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. populum Romanum farre tantum e frumento CCC annis usum Verrius tradit.